domenica 8 dicembre 2013

I Salmi (Kremmerz)


I salmi così detti davidici fanno parte del breviario dei preti, come pure sono gran parte dei riti di magia operante dell'evo medio.

Il religioso che li brontola, vi dà il senso letterale religioso; l'ermetista che si serve di qualcuno di questi salmi (in latino), vi dà la virtù insita all'abitudine rituale per la quale fu sempre usato.

Salmo 90

Laus cantici David 
  1. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.
  2. Dicet Dòmino: Susceptor meus es tu et refugium meum, Deus meus: sperabo in eum.
  3. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venatium et a verbo aspero.
  4. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis eius sperabis.
  5. Scuto circumdabit te veritas eius, non timebis a timore nocturno,
  6. a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano.
  7. Cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit;
  8. veruntamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.
  9. Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.
  10. Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
  11. Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
  12. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
  13. Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem.
  14. Quoniam in me speravit, liberabo eum, protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
  15. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.
  16. Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum.

Chiedete e vi sarà dato, se chiedete amore darete e avrete amore
se chiedete il male vi sarà dato solo a Voi. 


Nessun commento:

Posta un commento